- BERSA
- I.BERSARex Gomorrhae, Gen. c. 14. v. 2.II.BERSAin Charta Spelmanno laudata, Intra bersas forestae; crates vimineae sunt, seu sepes ex palis vel ramis grandioribus contextae, quibus silvae vel pali undique incinguntur, ut nullus cervis coeterisque feris ad egressum pateat aditus. A' cuiusmodi cratibus mansisse infantium cunis nomen apud Gallos, diximus supra, in voce Berciolum. Hinc bersare seu birsare, pro venari seu intra bersas forestae venationem exercere: quod Watsius a German. birsen h. e. telô configere, deducit. Venatores enim in silvis istiusmodi sepibus cinctis damas cervosque telis configere ac perimere solent. Neque certe aliunde accersenda vocis Italicae Bersaglio origo, quae album seu scopum, ad quem sagittatores suas emittunt sagittas, significat, apud Danrem in Parad. Cant. 26. et Matthaeum Villaneum l. 6. c. 72. metaphorâ nempe a Venatoribus deductâ, qui bersando spicula sua in feras contorquent ac dirigunt. Indidem Bersarit. de qiobis suô locô diximus. Latini Formidinem dixêre, de qua voce vide suô locô.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.